- ADULTA Nox
- ADULTA Noxapud Avienum in Arateis,---- Vel duri sideris indexScorpius exoriens sit tempore noctis adultae,Hic matutino veniens procul aequore ChelumErigit ex pelago,Ubi secorpium exorientem, noctis adultae tempore facit: est illud tempus seu illa pars noctis, quâ ea sinem accipit, adveniente die. Seorpius enim matutinus oritur. Quô sensu idem maturam noctem posit, de noctis supremo tempore, quod Aratus dixit ἀκρόθινικτός Mira tamen haec locuio videtur, adultum et maturum vocare quod extremum elt atque ultimum. Repugnat eniem Veterum Latinorum usus, quibus Adulta nox potius de media noct dicitur; quemadmodum adulta astas et adulta byems, inter primam et extremam media est. Sic Matura dies, Virgilio Aen. l. 10. v. 257. plena est, ac clara, dubiae et incertae luci, avalis sub crepusculo est, opposita. Sed Graeci τὸ ἄκρον vocant, non solum quod extremum est, verum et quod perfectum et in summo perfectionis conftitutum. Res einim omnes, ubi certum statumque floris sui cacumen ascenderunt, postea decidunr ac retro feruntur. In eo acumine dum sunt, ἀκρθ´τητα suam obtinent. Sic aetas ea demum perfecta est, quae modum habet nec amplius persici potest. Quia autem plures sunt aetatum differentiae, in singulis hoc ἄκρον et τέλειον consideratur: sicque virilis aetas ca demum matura est, quae amplius non habet, quô vitilior fieri possit. Senectus etiam maturitate suâ censetur, quam ubi assequuta est, in decrepitam fertur. Unde matura senectus, et maturi senes Poetis, etc. Omnia tandem, quae εν ἀκμῆ sunt, etiam εν τῷ ἄκρῳ consistere videri debent; et sane utrumque ab eadem origine. Inde igitur est, quod Avienus maturam et adultam noctem ἀντὶ τῆς ἄκρης καὶ πυμάτης νυκτὸς posuit, quia omne maturum et adultum etiam ἄκρον Vide Salmas. ad Solin. p. 719. et 720.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.